Quis posthac chartae committat sensa loquaci,
Si sua crediderit Fata subesse stylo?
Conscia si prodat Seribentis Litera sortem,
Quicquid & in vita plus latuisse velit?
Flexibus in calami tamen omnia sponte leguntur:
Quod non significant Verba, Figura notat.
Bellerophonteas signat sibi quisque Tabellas;
Ignaramque Manum Spiritus intus agit.
Nil praeter solitum sapiebat Epistola nostra,
Exemplumque meae Simplicitatis erat.
Fabula jucundos qualis delectat Amicos;
Urbe, lepore, novis, carmine tota scatens.
Hic tamen interpres quo non securior alter,
(Non res, non voces, non ego notus ei)
Rimatur fibras notularum cautus Aruspex,
Scriptur aeque inhians consulit exta meae.
Inde statim vitae casus, animique recessus
Explicat; (haud Genio plura liquere putem.)
Distribuit totum nostris eventibus orbem,
Et quo me rapiat cardine Sphaera docet.
Quae Sol oppositus, quae Mars adversa minetur,
Jupiter aut ubi me, Luna, Venusque juvent.
Ut trucis intentet mihi vulnera Cauda Draconis;
Vipereo levet ut vulnera more Caput.
Hinc mihi praeteriti rationes atque futuri
Elicit; Astrologus certior Astronomo.
Ut conjecturas nequeam discernere vero,
Historiae superet sed Genitura fidem.
Usque adeo caeli respondet pagina nostrae,
Astrorum & nexus syllaba scripta refert.
Scilicet & toti subsunt Oracula mundo,
Dummodo tot foliis una Sibylla foret.
Partum, Fortunae mater Natura, propinquum
Milie modis monstrat mille per indicia:
Ingentemque Uterum qui mole Puerpera solvat
Vivit at in praesens maxima pars hominum.
Ast Tu sorte tua gaude Celeberrime Vatum;
Scribe, sed haud superest qui tua fata legat.
Nostra tamen si fas praesagia jungere vestris,
Quo magis inspexti sydera spernis humum.
Et, nisi stellarum fueris divina propago,
Naupliada credam te Palamede satum.
Qui dedit ex aviun scriptoria signa volatu,
Sydereaque idem nobilis arte fuit.
Hinc utriusque tibi cognata scientia crevit,
Nec minus augurium Litera quam dat Avis.
To A Gentleman That Only Upon The Sight Of The Author's Wri
written byAndrew Marvell
© Andrew Marvell